CLE 01552a

Sint licet exiguae fugientia tempora uitae

Paruaq(ue) raptorum cito transeat hora dierum,

Mergat et Elysiis mortalia corpora terris

Adsidue rupto Lachesis male conscia penso,

5

Iam tamen inuenta est blandae rationis imago,

Per quam prolatos homines in tempora plura

Longior excipiat memoratio multaq(ue) seruet

Secum per titulos mansuris fortius annis.

Ecce recens pietas omni placitura fauore

10

Ingentem famae numerum cum laude meretur

Exemplo iam plena nouo, quam Flauius alto

More Secundus agens patrio signauit honore.

Quis non iam pronis animi uirtutibus adsit,

Quis non hoc miretur opus fusasq(ue) uidendo

15

Diuitias stupeat tantos se cernere census,

Per quos aetherias surgunt monimenta per auras?

Haec est fortunae melius laudanda facultas

Sic sibi perpetuas faciunt impendia sedes,

Sic immortales scit habere pecunia mores,

20

Aeterno quotiens stabilis bene figitur usu.

Viderit ille furor, nimio qui ducitur auro,

Quem trahit argenti uenalis sanguine candor,

Viderit et fusae uanis in amoribus errans

Gloria luxuriae, peregrinas quaerere magno

25

Quae didicit uestes gemmasq(ue) nitore placentes

Aut ab Aeruthreo uenientia munera fluctu,

Quam laedunt gentes uario certamine rerum,

Graecia cum pueris, Hispania Pallados usu,

Venatu Libyae tellus, orientis amomo,

30

Aegyptos Phariis leuitatibus, artibus actis

Gallia semper ouans, diues Campania uino:

Haec cito deficiunt et habent breue munus amoris

Momentis damnata suis, set si quis ad omnes

Respiciat uitae casus hominemque laboret

35

Metiri breuitate sua, tunc credere discet

Nil aliud melius fieri nisi uiribus aeui

Quod possit durare diu sub honore deorum.

Nunc ego non dubitem tacitis Acherontis in umbris,

Si post fata manent sensus, gaudere parentem

40

Saepe, Secunde, tuum reliquas et spernere turmas,

Quod sciat hic tantam faciem superesse sepulchri

Perpetua nouitate sui, sic stare nitentes

Consensus lapidum, sic de radice leuatos

In melius creuisse gradus, ut et angulus omnis

45

Sic quasi mollitae ductus sit stamine cerae.

Mobilibus signis hilaris scalptura nouatur,

Et licet adsidue probet hos uaga turba [lab]ores,

Lucentes stupeat pariter pendere columnas.

Quit cum militiae titulos ipsumq(ue) parentem

50

Numinibus dederis haec gaudia saepe nitentem,

Quae quondam dedit ipse loco, dum munera Bacchi

Multa creat primasq(ue) cupit componere uites

Et nemus exornat reuocatis saepius undis.

Permittant milii fata loqui noctisq(ue) timendae

55

Regnator Stygius: sic immortalis haberi

Iam debet pater ecce tuus Ditisq(ue) relicti

Tristem deseruisse domum, dum tempore toto

Mauolt haec monumenta sequi scriptisq(ue) per aeuom.

V]iuere nominibus, solitis insistere lucis,

60

Ads]idue patrias hinc cernere dulciter arces

Quosq(ue) dedit natis prope semper habere penates.

Forsitan haec multi uano sermone ferentes

Venturae citius dicant praesagia mortis,

Si quis dum uiuit ponat monimenta futuris

65

Temporibus. mihi non tales sunt pectore sensus,

Set puto securos fieri quicumque parare

Aeternam uoluere domum certoq(ue) rigore

Numquam lapsuros uitae defigere muros.

Fatis certa uia est neque se per stamina mutat

70

Atropos: ut primo coepit decurrere filo,

Crede, Secunde, mihi, pensatos ibis in annos.

Set securus eris, set toto pectore diues,

Dum nulli grauis esse potes nec plena labore.

Testamenta facis, tuus hoc dum non timet heres,

75

Vt sic aedificet. iam nunc quodcumq(ue) relinques,

Totum perueniet, tua quo uolet ire uoluntas.

Sed reuocat me cura operis celsiq(ue) decores.

Stat sublimis honor uicinaque nubila pulsat

Et solis metitur iter. si iungere montes

80

Forte uelint oculi, uincuntur in ordine colles,

Si uideas campos, infra iacet abdita tellus.

Non sic Romuleas exire colossos in arces

Dicitur aut circi medias obeliscus in auras,

Nec sic sistrigeri demonstrat peruia Nili

85

Dum sua perspicuis aperit Pharos aequora flam(m)is

Quid non docta facit pietas? lapis ecce foratus

Luminibus multis hortatur currere blandas

Intus apes et cerineos componere nidos,

Vt semper domus haec Thymbraeo nectare dulcis

90

Sudet florisapos, dum dant noua mella, liquores.

 

Hexameters