Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1550b

CLE 01550b

Ante bis octonos quam lux mihi uerteret [annos,]

      Tale nefas matri mors proper[at]a [tulit.]

Illa meis semper tum[ulis miserabilis haeret]

      Luget et in nostr[a sola relicta domo.]

5

Infelix Stygio u[ult uitam dedere regi]

      Adiacet et tu[mulis talia saepe querens:]

'Saeue, precor, n[e fata neges. quin me quoque sede]

      Excipis Elysia? ma[xima poena placet?]

Viximus: Hennaeae si te docuere rapinae,

10

      Erubuit nostras Atropos ipsa colus.

[Raptast: te species formoso co]rpore sac(ra)

      [Inlexitque aetas inuiolata] toro.

[Linquor at indigne, quam frangunt marco]r et ann(i),

      [Linquor, adire tuas sponte parat]a domos'.

15

[Amplexu, dum uerba refert, tenet il]la sepulc(rum),

      [Admouet ad manes mollia la]bra meos.

[Sic anima exoritur tumulo uisur]a penates

      [Et quos morte mea fuge]rat ipsa rogos.

Viuit: f[as sit] sic, animae Manesq(ue) piorum,

20

      Dum uenio matris funere tarda comes.

 

Elegiac couplets