CLE 01542

Tu [q]ui s[tas atque spectas] m[o]nimentum meum,

Aspice quam indign]e sit data uita m[ihi.]

[Quinque] annos sui [... pare]ntes,

Sextu[m annum insce]ndens anim[am deposui mea]m.

5

Nolite [d]o[lere paren]tes, moriendum [fu]i[t,

[Proper]a[ui]t aeta[s], Fatus hoc uoluit meus.

Sic quomodo mala in arbore pendent, si(c) corpora nostra:

      Aut matura cadunt, aut cit(o) acerba ruunt.

Te, lapis, optestor, leuiter super ossa [re]sidas,

10

      Ni tenerae aetati tu ue[lis] esse grauis.

 

 

Reference basis text: CLE 01542

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2011)

 

v. 1: Iambic metre

v. 2: Pentameter

v. 3: Other metre

vv. 4-6: Iambic metres

vv. 7-10: Elegiac couplets



 EDR