CLE 01541

Tu qui praeteries spectas mortis monumentum meum,

      Aspice quam misere sit data uita mihi.

Annorum nouem uixi dulcissima parentibus meis,

In (decimum) ascendens animam deposui meam.

5

Hoc tantum testor te, lapis, ossa requiescas,

Ne te uelis esse graues.

 

vv. 1-3: Elegiac couplets

v. 4: Iambic metre

v. 5: Hexameter

v. 6: Iambic metre