CLE 01540

Tu qui stas et spectas mortem monimenti mei,

Aspice quam ind[i]gne sit data mihi.

Vixi annis sex, in septem escendens animam deposui meam.

Noli dolere mater, Fatus hoc uoluit me[us.]

5

Te, lapis, obtestor ne puellae tenerae grauis esse uelis.

 

v. 1: Iambic metre

v. 2: Other metre

vv. 3-4: Iambic metres

v. 5: Hexameter



 EDR