CLE 01539

Tu qui praeteriens spectas monimentum meum,

Aspice quam indigne sit data uita mea.

Annorum septem uixi dulcissima patri,

Octauo ingredies animam deposui meam.

5

Noli doleri, mater, aetati meae.

Fatus quod uoluit abstulit.

Te, lapis, obtestor, leuiter super ossa quiescas,

      Ne tenerae aetati tu grauis esse uelis.

 

v. 1: Iambic metre

v. 2: Pentameter

v. 3: Hexameter

vv. 4-6: Iambic metres

vv. 7-8: Elegiac couplet