CLE 01535a

Complentem menses sextae per cornua lunae

      Morte datum tumulo plurima flete Pium.

Pro scelus infandum detestandumq(ue) legenti,

      Morte quod heu rapitur paruulus iste puer,

5

Qui, mirum dictu, posset iam nosse parentis

      Quiq(ue) Dionigena pulchrior usq(ue) fuit.

Set non hic Manis nec templa Acherusia uisit,

      Ad caeli quoniam tollitur iste Pius.

 

Elegiac couplets