CLE 01534a

Coniugis amissae lacrumas satis esse putaui

      Me fudisse meae uimque tulisse deum,

Et tuleram grauiter. sed nunc et so[lus] et orbus

      Amissis natis maxima damna fleo

5

Et testor superos, patr[i] qu[a]e ponere nati

      Debuerant, natis ponere dona patrem.

 

Elegiac couplets