CLE 01527a

Moenia qui Risinni Aeacia, qui colis arcem

      Delmatiae, nostri publice Lar populi,

Sancte Medaure domi et sancte hic, nam templa quoq(ue) ista

      Vise, precor, parua magnus in effigia,

5

Succussus laeua sonipes qui surgit in auras,

      Altera dum letum librat ab aure manus.

Talem te consul iam designatus in ista

      Sede locat uenerans ille tuus [...]

Notus Gradiuo belli uetus ac tibi, Caesar

10

      Marce, in primori clarus ubique acie.

 

Elegiac couplets