ZPE-161-47 = CLEHisp 00091

A

[Perd]olet amissos post mortem quaerere natos

B

Fessa tribus lustris, anno propensior uno,

      Succubui fatis exsuperata meis.

Est tua quae possit confundere pectora, le'ctor',

5

      Inmatura mei causa dolenda rogi;

Sed melius confecta pia sub sede quiesco,

      Quam mea ui morbi corpo[r]a discuterent:

Tum claui [· · · ·] mihi nedum tolerabilis ulli,

      Nunc secura leui caespite contumulor.

10

[Busti (?)] uos tangit nostri nunc cura, parentes,

      [Atque adeo, co]niunx carior, usque uale!

[Sit mihi t]erra leuis, uobis sint numina fausta,

      [Sit doc]ilis uati Phoebus ut ante mihi

 

 

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-13: Elegiac couplets