Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1526a

CLE 01526a

Aequora conclusit campi diuisque dicauit

Et templum statuit tibi, Delia uirgo triformis,

Tullius e Libya rector legionis Hiberae,

Vt quiret uolucris capreas, ut figere ceruos,

5

Saetigeros ut apros, ut equorum siluicolentum

Progeniem, ut cursu certare, ut disice ferri,

Et pedes arma gerens et equo iaculator Hibero.

 

Hexameters