Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1523

CLE 01523

Apollonia quae uocitabar,

Lapide hoc inclusa quiesco.

Ipso mihi flore iuuentae

Ruperunt fila sorores,

5

Annos me post decem et octo

Vetuerunt uisere lumen.

Vnum sortita maritum

Seruaui casta pudorem.

Mater misera hoc monimentum

10

Extruxit Olympias amens.

Haec sunt. bene uiue, uiator.

 

Anapaests