Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1521

CLE 01521

Marcellus hic quiescit

Medica nobilis arte,

Annis qui fere uixit

Triginta et duobus,

5

Sed cum cuncta parasset

Edendo placiturus,

Tertium muneris ante

Valida febre crematus

Diem defunctus obiit.

 

Ionics