CLE 01519

Alfeno Fortunato

Visus dicere somno

Leiber pater bima ter,

Iouis e fulmine natus,

5

Basis hanc nouationem

Genio domus sacrandam.

Votum deo dicaui

Praef(ectus) ipse castris.

Ades ergo cum Panisco

10

Memor hoc munere nostro

Natis sospite matre.

Facias uidere Romam

Dominis munere honore

Mactum coronatumque.

 

Ionics