SupIt-03-Co, 00017 = AE 1983, 00324 = AE 1991, 00556

Tu qui praeteriens lassus properare uideris,

      Sic coeptum peragas, [si]ste parumper, iter.

Propositum uitaeque meae mortisque legendum,

      Da [pe]dibus requiem et perlege pauca, precor.

5

Emerui dominam offici(i)s; bis libera facta,

      Cum meritis [fa]to morte perempta meis.

Iamque quater denos aetas impleuerat annos,

     Cum interea nulli [...]a dicta forem.

Tota domus dominae nostro pendebat amore

10

      Coniugibusque meis semper [am]anda fui.

Qualemcumque domum cernis monumentaque nostra,

      Impensa facta <a> coniuge, [p]roque nato.

Quorum uita, precor, longo spatietur amore

     Inueniantque sibi quae bene uelle [...]nt.

15

N[on in]certum habeo te non inquirere uelle,

      Praeteriens, oculis quae legere ipse potes.

[...]i Calybe siue es Lucilia dicta,

      Digna es cui dicam: sit tibi terra leuis".

Et tu, quicumque es, [ho]c titulo remorate legendo,

20

      Peruenias quo uis, sit tibi amica Fides.

8

[...]a; [noxi]a suppl. Paci, Buonocore

14

[...]nt; [ueli]nt suppl. Paci, Buonocore

15

N[on in]certum suppl. Paci, Buonocore

17

[...]i; [siue mih]i suppl. Paci, Buonocore

Regio IV Samnium / Località: Corfinium / Corfinio
Datazione: 1-130 d.C.

Praescriptum: T(ito) Petiedio T(iti) l(iberto) Nyctaeo ep(h)ip(p)iario // T(itus) Petiedius / T(iti) l(ibertus) / Stephanio / uiuos(!) sibi / seuir Augustalis d(ecreto) d(ecurionum) // Luciliae / (mulieris) l(ibertae) Calybeni / coniugi // C(aius) Lucilius / Ichimenus / uiuos(!) sibi

Postscriptum: [Tito Petie]dio T(iti) l(iberto) Nyctaeo et tibi

EDCS
EDH
EDR

 

Reference basis text: AE 1983, 00324

Editing of the digital edition: E. Saltelli (2010) - A. Prontera (2022)

 

Buonocore = O. Buonocore, Corfinium, "Supplementa Italica" n.s. 3, 1987, p. 154 n°17

Paci = G. Paci, Necropoli romana di Corfinio, "Epigraphica" 42, 1980,, pp. 46-64

Elegiac couplets