Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1514

CLE 01514

[N]on te, qui properas uiator ire,

[Tr]istes endecasyllabi tenebunt.

Quit credas homo tempori futur(o),

[P]aucis hic tibi casus indicabit.

5

[D]ulci pondere cum grauata [m]ater

Incluso utero decem k(alendas)

[Ga]udebat pueri ededisse partus,

[Vo]tis iamque pater deos rogabat

Vt [p]rimos pueri uideret annos,

10

Mox cas[t]ris iuuenem daret legendum,

For[tu]na dum magna studet aemulare

 

Phalecian hendecasyllables


 EDR