CLE 01508

<>

Et quae rara fides tori[s habetur,]

Multos cum caperet superba forma,

Blando iuncta uiro pudica mansit.

5

Qui nunc pro meritis bene adque caste

Corpus, quod potuit negare flammae,

Vnguento et foleo rosisque plenum

Vt numen colit anxius merentis.

Parcas, oro, uiro, puella parcas,

10

Vt possit tibi plurimos per annos

Cum sertis dare iusta quae dicauit,

Et semper uigilet lucerna nardo.

 

Phalecian hendecasyllables


 EDR