Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1447

CLE 01447

Nobilis Eugenia praeclari sanguinis ortu,

      Quae meretis uiuit, hic tumulata iacit.

Exuit occumbens oneroso corpore uitam,

      Quo melius superas possit adire domos.

5

Quae prudens anemis permansit pondere morum,

      Prouida laudandum semper elegit opus.

Pascere ieiunos gaudens festina cucurrit

      Esuriens epulas, o paradise, tuas.

Captiuos opibus uinclis laxauit iniquis

10

      Et pulsos terris reddedit illa suis.

Mens intenta bonis toto cui tempore uitae,

      Actibus egregiis unica cura fuit.

Quam subolis labsam bes senis inclita lustris

      Condedit hic lacremis auia maesta piis.

 

Elegiac couplets