CLE 01445

Foedula quae mundum domino miserante reliquit,

      Hoc iacet in tumulo, quem dedit alma fides.

Martini quondam proceris sub dextera tinta

      Crimina deposuit fonte renata dei.

5

Ad nunc martyribus sedem tribuentibus aptam

      Cerbasium procerem Protasiumq(ue) colit.

Emeritam requiem titulo sortita fidele

      Confessa est, sanctis quae sociata iacet.

 

Elegiac couplets