CLE 02097

Qui nescit, cuius hoc sit tam sublime sepulcrum,

      <>

Hoc tumulata loco Prisci pia membra recumbunt,

      Qui retinet merito sidera celsa suo.

5

Progenie clarus, felix, generosus, opimus,

      Mentis et arbitrio iustitiaque potens,

Indulsit prudens mixto moderamine causis

      Iurgia componens more sereniferi,

Concomis et dignus regisque domesticus et sic

10

      Promeruit summo mente placere deo

<>

      <>

Idibus ad caelum terris migrauit ab imis

      Iunii mensis, cultus honore pio.

 

Elegiac couplets