CLE 01431

Accipe tam longas, breuis o scribtura, querellas,

      Qua duro silici uulnera mando mea.

Heu iacet hic pars magna mei. heu triste cubile,

      Quo sine me, Rhodine, lumine nuda iaces.

5

O lux clara tuo, mens una et cura, marito,

      Nunc dolor et lacrimae sola relicta mihi.

Occidis infelix uiridi sub flore iuuentae,

      Purpureusque nitor, quam breuis, euanuit.

Viximus et mutuum quodcumque exegimus ae(u)o,

10

      Nam tecum, Rhodine, gaudia nostra iacent

<>

      Aeternam in pacem, unde erat, et rediit.

Hunc tumulum fecit Dionysius, 'iste quis ad me?'

      Si quaeris, coniux. cetera uiue uale.

 

Elegiac couplets