CLE 01429

Florentina mihi quondam dulcissima coniunx

      Et toto penitus pectore fixa meo,

Te pudor et probitas caram fecere marito

      Conseruansque toros inuiolata fides.

5

Militiae studiis secura mente uacaui

      Creueruntque mei te moderante lares.

Nunc tua deserti quaerunt solacia nati,

      Ingemit et tristis te moriente domus.

Suscipe quapropter carmen ferale Boniti,

10

      Quod mihi luctificum est sed tibi dulce nimis.

 

Elegiac couplets