CLE 01425

Tertius hanc urbis sedem tenuit Honoratus

      Antistes, cuius spiritus astra tenet.

Eusebius praesul primus, qui martyr alumnus

      Caelorum postquam regna beata petit,

5

Hic pater ecclesiam docuit hanc dogmate recto,

      Sermones complens actibus ipse suos.

Terris ac caelo coniunctus ubique magistro

      Eusebio consors hic Honoratus adest.

Pontificis sancti cineres tenet Honorati

10

      Arca, hominis uilis quae manet ingenio.

Hunc sanctum docuit nutriuit pastor alumnus

      Egregius martyr praesul et Eusebius.

Exilii poenas et carceris iste subiuit

      Discipulus carus et socius pariter.

15

Ambo fide digni meritis et nomine patres

      Cum Christo iuncti praemia summa tenent.

 

Elegiac couplets


 EDR