CLE 01423
Altaris primus per tempora multa minister
Elegi sancti ianitor esse loci.
Nam terram repetens, quae nostra probatur origo,
Hic tumulor muta membra Sabinus humo.
5
[N]il iuuat, immo grauat, tumulis haerere piorum,
Sanctorum meritis optima uita prope est.
[Co]rpore non opus est, anima tendamus ad illos,
[Q]uae bene salua potest corporis esse salus.
[Ast eg]o qui uoce psalmos modulatus et arte
10
[Diue]rsis cecini uerba sacrata sonis,
[Corporis] hic posui sedes in limine primo,
[Optatum] tempus certus adesse cito,
[Cum canet angelico re]sonans tuba caelitu[s ore]
[Cogens ut scandant] castra supe[rna pios.]
15
[At tu, Laurenti ma]rtyr leuuit[a, Sabinum]
[Leuitam angelicis t]unc quoque iunge choris.
Elegiac couplets |