Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1412

CLE 01412

Ingenii legumq(ue) potens Constantius atra

      Mortis sorte iacens conditur his tumulis.

Hinc gemat hunc probitas, tristis suspiret honestas

      Et comitis funus plangat amica fides.

5

Quis per bella fori totiens de iure triumphum

      Rettulit et saeuos perculit ore reos?

Ornauit proprio semper fulgore togatus

      Eloquio mores, moribus eloquium.

Non multum, mors dira, noces in funere iusti:

10

      Nil tua tela grauant, possidet astra pius.

 

Elegiac couplets