CLE 01996

Omnes uicisti specie, doctrina puella

Iulia cara mihi, fatis abducta paternis,

Auro nil aliut pretiosius atque cylindro,

Nil Tyrio suco formosius adque Lacone,

5

Marmore nil Pario splendentius adq(ue) Caristo,

Nil forma melius s[eu] pulchrius esse lic[ebat].

Lanifica nulla pot[uit] con<ten>dere Arachne,

Cantu Sirenas Pa[nd]i[o]nidasque sorores,

Et specie superasti quae sunt super omnia dicta,

10

Tu quae Gaiugeno sata es heroe parente.

Nata bis octonos, letali funere rapta

Hoc sita nunc iaceo Iulia Paula rogo.

 

Testo base di riferimento: CLE 01996

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022

 

vv. 1-11: Esametri

v. 12: Pentametro