CLE 01991

Hic Regina sita est tali contecta sepulcro,

Quod coniunx statuit respondens eius amori.

Haec post bis denos secum transegerat annum

Et quartum mensem restantibus octo diebus,

5

Rursum uictura, reditura ad lumina rursum.

Nam sperare potest, ideo quod surgat in aeuum

Promissum- quae uera fides- dignisque piisque,

Quae meruit sedem uenerandi ruris habere.

Hoc tibi praestiterit pietas, hoc uita pudica,

10

Hoc et amor generis, hoc obseruantia legis,

Coniugii meritum, cuius tibi gloria curae.

Horum factorum tibi sunt speranda futura,

De quibus et coniunx maestus solacia quaerit.

 

Esametri