Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1403

CLE 01403

Ipsa licet seni(bus) breuis est qua(e) clauditur aetas,

      Et perit esse diu, cum peritura neci,

Vos tamen hoc parui, Iuste et Theodosia uirgo,

      Augetis lacrimas, quos habet atra dies,

5

Sanguine germani, sed plus germana uoluntas

      Et cluso sacro foedere fulsit amor.

Egregios mores anni stupuere minores

      Atque suum probitas uidit inesse decus.

Nil uobis uelox potuit decerpere fatum,

10

      Nam pueros docuit uita fuisse senes.

O dolor, humanis frustra spes addita rebus,

      Frustra doctrinae uincitur arte genus.

Quid te grammaticae iuuit tolerasse labores,

      Consona rhetoricae uerba legisse tubae,

15

Si mors dura ruens pueriles occupat annos

      Et nutrita diu spes mihi uisa perit?

Quam bene cum ingenio florebat pulchra iuuentus

      Ornabatque suos iam grauitate patres.

Haec mihi non licuit de te perfecta uidere,

20

      Nec matri miserae, prolis habere decus.

En ego pro thalamis persolui flebile carmen,

      Infelix genitor talia uota dedi.

 

Elegiac couplets