CLEAfrique 00001 = CLEAfr-01, p 117 = CLEAfr-02, 00006

Casta fides mentis semper seruata marito

Ad caelum peruexit obans tua gaudia uitae:

Exemplare manent terris imitanda pudicis.

Laus habet hoc meritum: seruat tua fama pudorem

5

Exsuperans mortis legem cum durat in aebum.

Sic uiuunt mores, sic nunquam deficit aetas.

Te doluit genus omne tu<u>m, te cunctae pudicae,

Innocuam quisquis miratus tempore uitam.

Non moritur fatum, soluuntur corpora laeto,

10

Angustos uitae uicisti temporis annos

 

 

1

Acrostichon "Caelestina" legitur

Provincia: Africa Proconsularis / Località: Sabratha
Datazone: 301-500 d.C.

EDCS
IRT

 

Reference basis text: CLEAfr 00006

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

Hexameters