CLE 01394

Culmen opes subolem, pollentia regna, triumphos

      Exubias proceres moenia castra lares

Quaeque patrum uirtus et quae congesserat ipse

      Ceadual armipotens liquit amore dei,

5

Vt Petrum sedemq(ue) Petri rex cerneret hospes,

      Cuius fonte meras sumeret almus aquas

Splendificumque iubar radianti carperet haustu,

      Ex quo uiuificus fulgor ubiq(ue) fluit.

Percipiensq(ue) alacer rediuiuae praemia uitae

10

      Barbaricam rabiem nomen et inde suum

Conuersus conuertit ouans, Petrumq(ue) uocari

      Sergius antistes iussit ut ipse pater

Fonte renascentis, quem Chr(ist)i gratia purgans

      Protinus albatum uexit in arce poli.

15

Mira fides regis, clementia maxima Chr(ist)i,

      Cuius consilium nullus adire potest.

Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britann(us)

      Per uarias gentes, per freta perque uias

Vrbem Romuleam uidit templumq(ue) uerendum

20

      Aspexit Petri mystica dona gerens.

Candidus inter oues Chr(ist)i sociabilis ibit,

      Corpore nam tumulum, mente superna tenet.

Commutasse magis sceptrorum insignia credas,

      Quem regnum Chr(ist)i promeruisse uides.

 

Elegiac couplets