Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1390

CLE 01390

Mors quae perpetuo cunctos absorbet hiatu,

      Parcere dum nescit, saepius inde fauet.

Felix qui affectus potuit demittere tutos:

      Mortalem moriens non timet ille uiam.

5

Candida praesenti tegitur matrona sepulcro

      Moribus ingenio et grauitate nitens,

Cui dulcis remanens coniunx natusque superstes:

      Ex fructu mater noscitur in subole.

Hoc precibus semper, lacrimosa hoc uoce petiuit,

10

      Cuius nunc meritum uota secuta probant.

Quamuis cuncta domus numquam te flere quiescat,

      Felicem fateor sic meruisse mori.

 

Elegiac couplets