Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1388

CLE 01388

Impia mors rapiens teneris te, nate, sub annis

      Inuidit meritis criscere magna tuis.

Te florale decus primo cum carmine coepto

      Doctorem doctor uidit et obstipuit.

5

Vicisti priscos longaeua aetate parentes

      Annis parue quidem, sed grauitate senex.

Non luxus tibi cura fuit, non gratia pompae,

      Doctiloqum cupidus, carminis ardor eras.

Tu meritis ornate tuis monumenta relinquis,

10

      Quae recolens semper sit sine fine dolor.

Morte tua genetrix optauit sumere morte,

      Se quoque felicem, si poteritur, ait.

Ter denos primum quam luna resumeret ignes,

      Coniunxit membris membra sepulta tuis.

15

Nunc commune nobis custus tu serua sepulcrum,

      Que nos hec tecum mox teget orna simul.

 

Elegiac couplets


 EDR