Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1385

CLE 01385

In tumulo, mors saeua, iace. caelestia regna

      [I]ste uidet, cuius membra sepulta p[remis.]

Lux fugitiua suae compleuit tempor[a uitae,]

      Redditur hec meritis quae sine fine m[anet.]

5

[Pr]ofuit ergo tibi senium finisse, Ger[onti,]

      [Cu]i pro tot titulis uita perennis e[rit.]

[Bla]ndus dulcis obans pollens grauitate ma[gistra]

      [Or]nast[i p]roauos mente pudore fide.

[Pon]ti[fici f]ueras Hormisdae sanguine iunct[us,]

10

      [M]or[ibu]s egisti pontificale decus.

[Es f]el[i]x paruo sociatus corpore nato,

      [Lim]ine quem primo sustulit atra dies.

 

Elegiac couplets