CLE 01383

Tu quicumque uenis deuoto pectore supplex

      Sollicitus uotis hinc relaturus opem,

Vtilitas miranda uero, laudanda uoluntas.

Namquid patrociniis sanctorum templa duorum

5

      Ornantur titulis hospitiisque simul.

In quanta famulis praestantur munera Chr(ist)i:

      Viuit ad quos uirtus sempe[r] a dextra leuat.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

v. 3: Hexameter

vv. 4-7: Elegiac couplets