Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1381

CLE 01381

Nomine mente fide meritis pietate Sacerdus

      Officio cultu pretio corde gradu

Dogmate consilio sensu probitate uigore

      Stemmate censura religione cliens,

5

Gaudia cunctorum rapiens, lamenta relinquens

      Arcobus hic clausus laudibus ampla tenens,

Patriciumque decus erexit culmine morum:

      Sic partos fasces fortia corda leuant.

Magnum namque bonum caelesti munire perstat,

10

      Corpora cum desint, inclita gesta manent.

Pignoris annixus latiri: huc sorte suprema,

      Sanguine quos uita, sumire iuncxit amor.

Cuius quanta uiri mundo sapientia fulsit,

      Venturi saecli gloria testis erit.

 

Elegiac couplets