Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1377

CLE 01377

Mente pia uiuens, Chr(ist)i nutritus in aula

      Et sola gaudens simplicitate boni,

Blandus in obsequiis et puro plenus amore,

      Pacificam uitam iure quietis agens,

5

Qui gratus populis et celso dignus honore

      Sumpsisti meritis pontificale decus,

Commissumq(ue) tibi pascens bonitate magistra

      Seruasti cunctum sub pietate gregem.

Pro quo rite tuum uenerans Agapetus honorem

10

      Praestitit haec tumulo munera grata tuo,

Qui nunc antistes Romana celsus in urbe

      Sedis apostolicae culmina sacra tenet.

 

Elegiac couplets