CLE 01366

Aeui ingens, genus egregium, atq(ue) ordine princeps,

      Lugduni procerum nobile consilium,

Exacto uitae transcendit ad aethera cursu

      Terrenum tumulo dans, animam superis.

5

Hi[c patr]is reliqua gener ac pia filia condunt,

      Ig[nara] ut non sint saecla futura sui.

Vsur[ae] lucis natus melioribus ann[is]

      S[e]x lust[ra] exegit non breue ter spatium.

[C]iuis qui fuerit simul et quo nomine dict[us,]

10

      [Ver]sibus in primis ordine prod[it apex.]

 

Elegiac couplets