CLE 01362

Cum tua, Rustice, recumbunt hic membra, sacerdus,

      Fama peregrini cernit opus tumuli,

Actaque caeruleis insultat uita latebris,

      Nigra superfusi nec timet antra soli.

5

Astra fouent animam, corpus natura recepit,

      Hoc quoque non uellet mors licuisse sibi.

Denique pacato sociatur gloria caelo

      Et meritis palmam lux comitatur amans.

Mira igitur res est, uani praeconia mundi

10

      Quaesitas caeli promeruisse uias.

Fascibus emeritis et summo functus honore

      Aeterni secum praemia iuris habet.

Milite legiferum moderatus corde tribunal

      Praebuit ingenio fortia tela duci.

15

Lubrica sed curis hominum iam saecla relinquens

      Suscepit sacri serta ministerii

 

Elegiac couplets