Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1332

CLE 01332

A]gitare iuuenilis amor ullo magistro data.

Reliquis totidem annis uixi bene, ut Fata scripsere mihi.

Ferarum multo fuit potior quem domui quadripedem freno.

Milibus, ut uili, uinti fuit sub me si qui cecurrit ecus.

5

Metae, quod fuit optabile mori, sum cornuo lapsus.

Sicut fuit in uoto, peri, licet ob graue casus.

Nunc requiescunt reliquiae trig[a]ri solo, per quo fui notus.

 

Other metres