Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1331

CLE 01331

Nomen non dico nec quod uixerit annis,

Ne dolor im mentem cum legimus maneat.

Infans dulcis eras, sed tempore paruo.

Mors uitam uicit, ne libertatem teneres.

5

He.iu non dolor est, ut quem amas pereat?

Nunc mors perpetua libertatem dedit.

 

v. 1: Other metre

v. 2: Pentameter

vv. 3-4: Other metres

vv. 5-6: Pentameters