CLE 01849

Quamuis saeua tuos properans mors ruperit annos

      Nec rata sint uitae tempora longa tuae,

Sunt tibi pro rapido tamen haec solacia leto,

      Quod clara generis nobilitate uales,

5

Floret celsa domus, suboles clarique nepotes,

      Non est in casu mors metuenda tibi,

Nec te sollicitat saeuissima cura minorum,

      Et seruat castos uxor amata toros

[Linquens te] propter, Iohannes, gaudia uitae,

10

      [Sique deo placeat,] iam caritura die.

 

Distici elegiaci