CLE 01318

Hoc ego su in tumulo Primus notissimus ille.

Vixi Lucrinis, potabi saepe Falernum,

Balnia uina Venus mecum senuere per annos.

      Hec ego si potui, sit mihi terra leuis.

5

Set tamen ad Manes foenix me serbat in ara

      Qui mecum properat se reparare sibi.

 

vv. 1-2: Hexameters

vv. 3-6: Elegiac couplets



 EDR