Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1316

CLE 01316

Nome fuit nomen, haesit nascenti Cusuccia,

      Vtraq(ue) hoc titulo nomina significo.

Vixi parum dulcisq(ue) fui dum uiuo parenti.

      Hoc titulo tegeor, debita persolui.

5

Quisq(ue) legis titulum, sentis quam uixerim paruom,

      Hoc peto nunc dicas: sit tibi terra leuis.

 

Elegiac couplets