CLE 01311

Conubii decus egregium, lux alma parentum

      Eximiumq(ue) bonum corporis atq(ue) animi

Inuidia fati rapitur Vincentia florens

      Et nunc ante patrem conditur Helionem.

5

Quin potius corpus: nam mens aeterna profecto

      Pro meritis potitur sedibus Elysiis.

 

Elegiac couplets