CLE 01310

Coniuge direpta meo direptaq(ue) natis,

      Ei mihi, fatales cur rapuere dei?

Nam ter denos egi natales dum uita remansit,

      Nunc tumulus cineres ossaq(ue) lecta tegit.

5

Vade, age, nunc hospes qua te uia ducit euntem:

      Huc omnis fatis turba relicta ruit.

 

Elegiac couplets


 EDR