Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1305

CLE 01305

Aspecto paulum tumulo subsiste uiator,

      Nescis dunc uitae tempora parua meae.

Coelia nomen erat, sequens prob[itate maritum],

Viximus annos tredecim menses quattuor,

5

Et sic me miseram destituere dei.

Narrabam Lethen defunctorumq[ue quietem:]

      Nil mihi Lethaei profuit a[mnis aqua,]

Durat et infixus noster dolor a[d Stygis undas]

      A fatis rapt(ae) coniug[is e thalamo.]

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

v. 3: Hexameter

v. 4: Other metre

v. 5: Pentameter

vv. 6-9: Elegiac couplets