Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1301

CLE 01301

Ingratae Venaeri spondebam munera supplex:

      Erepta, coiux, uirginitate tibi.

Persephone uotis inuidit pallida nostris

      Et praematuro funere te rapuit.

5

Suppremum uersus munus Donatus et aram

      Et gratam scalpsit, docta Pedana, chelyn.

Me nunc torquet amor, tibi tristis cura recessit,

      Lethaeoque iaces condita sarcophago.

 

Elegiac couplets


 EDR