Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1297

CLE 01297

Nata breui spatio, partu subiecta nec ante

      Testatur busto tristia fata Rhanis.

Namque bis octonos nondum compleuerat annos

      Et rapta est uitae, rapta puerperio.

5

Parentis tumulus duo funera corpore in uno,

      Exequias geminas nunc cinis unus habet.

 

Elegiac couplets