Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1283

CLE 01283

Nomine dic[ta fuit Papi]nia Quinta Papi[ni],

      Optima quam mat[er Flauia] progenuit,

Eximio coniuncta uiro, quo prosata patre

      Romano proles Iulia fulsit equo.

5

Haec ter tricenos postquam peruenit ad annos,

      Explicuit fatum et tenet hunc tumulum.

 

Elegiac couplets