Permalink: http://www.mqdq.it/textsce/CE|ce|1282

CLE 01282

Immatura quies quos apstulit, hic siti sunt tres,

      Mater cum paruis pignoribus geminis.

Pollia Saturnina parens triginta per annos

      Vixit et enituit docta sonare mele,

5

Octo puer Titius proles cito rapta Philippus,

      Et fratri tenero carior una soror

Aelia Saturnina abiit uno insuper anno,

      Nec saltus uitam protulit aut choreae.

 

Elegiac couplets


 EDR